PHILOLOGIA CLASSICA

Сайт кафедры классической филологии БГУ


Живая латынь

Uladzimir Šaton

De Latinitate semper viva
(<Lingua Latina in Belaruś>)1

Olim conterraneus noster Andrea Volanus, inclutus reformator, vir gestis politicis in Magno Ducatu Lituaniae et postea in Regno, quod Rzecz Pospolita vocabatur, celeberrimus scripserat de lingua Latina apud nos exstante haec: «Linguae Latinae in gente nostra tam creber est usus, ut paucissimi sint futuri, qui Latina scripta legentes eadem intellegere non possint». Ipse anno 1530° natus et maximam partem vitae in aedibus suis Bijuciški prope Ašmiany (in hodierna Albarussia) commoratus fere omnia opera composuit in lingua Latina. Idque agebat non solum ob nimium amorem erga linguam Latinam, sed etiam propterea, quod sermo Latinus tunc temporis in usu erat paene in omnibus terris populisve Europae.

In pristina Albarussia redundabant instituta scholaria, ubi sermo Latinus praecipuas partes obtinebat inter disciplinas docendas. Diligenter ediscebatur lingua Latina in Iesuiticis collegiis, quae illo tempore florebant in diversis urbibus nostrae patriae. Ceterum in Iesuitico collegio Polocensi vel postea in Academia Polocensi explorabantur studiose opera Ciceronis, Cornelii Nepotis, Sallustii Crispii. Ediscebant discipuli et metra Latina ad modos carminum Ovidii, Horatii, Tibulli, Catulli. Nam iuventus nostra, studia in [[studiorum]] Universitatibus Cracoviae, Bononiae, Patavii initura, debebat bene callere linguam Latinam.

Nec mirum, quod aetate ea homines nobiles et eruditi possidebant in suis bibliothecis copiam librorum Latinorum. Legebant maiores nostri praeter Ciceronem etiam Senecam, Lucretium Carum nec non Erasmum, Comenium, Modrzevium, Grotium, Morum, Lascium. Atqui Latine non solum legebant Lituani (ita quidem id temporis appellabantur Bielarussy). In Lituania eduntur etiam Latina opera poetica, scaenica, philosophica. Divulgantur copiosa scripta de religione. Ecce nomina quaedam eminentium virorum, qui in loquela Romae antiquae creaverunt pretiosissima opera. Inter alios in hunc numerum pertinent Ian [= Iohannes] Vislicius, Nicolaus Hussovianus, Michalon Litvin, Andrea Volanus, Salomon Rysinski, Andrea Rymša, Ian [= Iohannes] Radvan. At quam plures erant in Universitate [[studiorum]] Vilnensi, qui reliquerunt nobis placita sua in lingua Latina. Ex eorum numero tales quoque praeceptores iuventutis nominari possunt sicut Sigismundus Lauxmin, Albertus Kaialovič, Lucas Zaluski, Theodorus Bielevič, Antonius Skarulski, Benedictus Dabševič, Casimirus Narbut. Aliqui eorum docebant etiam in Iesuiticis collegiis Albarussiae. Ceterum in Collegio Polocensi vel potius in Academia Potocensi lingua Latina permagni aestimabatur et pro effectissimo subsidio communicandi habebatur. In commentariis periodicis Academiae Polocensis «Miesiecznik Polocki», in fasciculo IV pro anno 1818°, quidam auctor, qui se litteris X.I.R. designaverat, scribebat: «Sermo Latinus usque ad hoc tempus est lingua doctorum virorum, quam intellegunt homines in omnibus civilibus civitatibus … lingua Latina potest substituere alias linguas».

Sermo Latinus sonabat non tantum in institutis scholaribus Magni Ducatus Lituaniae. Haec lingua erat etiam in praxi iudiciorum. Omnia Statuta Magni Ducatus conversa sunt Latine. In lingua Latina scribebantur decreta, pacta, vocationes in ius, privilegia. Latino ore locuti sunt cognitores civitatis, procuratores publici, legati, senatores. Et clerici, et sacerdotes dicebant suos sermones in lingua Latina.

Multae litterarum illarum, quas reliquerunt nobis praeclari maiores nostri, perierunt. Tamen multae harum litterarum sunt nobis conservatae. Iacent autem illa scripta in variis nostris et externis bibliothecis et paucissimi tantum viri docti ediscunt hunc thesaurum. Non ediscunt reliqui, quoniam sciunt Latine haud nimis [quod non satis bene Latine sciunt]. Etiam qui Latinitati student [cognoscendae], ontineri coguntur in finibus frigoris librorum manualium Rossiacorum [Russicorum] et ita capti haerent in rebus obsoletae traditionis, quae abhorret et repudiat usum practicum sermonis Latini. Magistri Latinitatis inter docendum non docent Latine. Itaque discentes nec colloquuntur in lingua Latina nec scribunt epistulas Ovidii modum scribendi assequentes.

Dicat forte quispiam: «Revera, ad quem scribi possunt epistulae in lingua Latina? Fortasse ad Romanos, qui iam migraverunt in alium mundum?». Non ita se res habet. Etiam in hoc mundo sunt homines, qui Latinam linguam bene callent. In horum numero observari possunt et iuvenes et homines provectae aetatis. Multi eorum vivunt in Europa Occidentali. Sunt illic congregationes amatorum redivivae Latinitatis, instituuntur seminaria, eduntur libri et commentarii periodici in sermone Latino, habentur symposia, ubi eorum participes loquuntur inter sese Latine. Mense Augusto anni 1993 apud Belgas habitus est Octavus Conventus internationalis Academiae Latinitati fovendae. Omnes orationes dedicatae sunt uni et eidem gravissimo argumento, quod inscribitur «Latinitas sive commune totius orbis Occidentalis patrimonium: quae fuerit, quae sit, quae mox futura videatur». Inter multos alios huic Conventui adfuerunt latinistae ex Russia nec non latinistae Chinarum, tamen afuerunt Latine docti ex Albarussia.

In Europa Occidentali instituuntur etiam radiophonicae et televisificae emissiones. Ex. gr. in Austriaca televisione emittuntur textus Latini rerum contemporanearum cum versione, si volueris, Theodisca. Hebdomadales nuntios Latinos instituit Radiophonia Finnica Generalis Helsinkiensis. In Germaniae Septentrionalis radiophonica statione Bremensi nuntii breves novissimi septimanatim [[edendi]] praeparantur.

Ergo in Europa Occidentali sermo Latinus habetur pro subsidio linguisticae communicationis. Eodem tempore sermo Latinus est lingua neutrius, ut aiunt, partis, quippe quae nec attollit nec minuit ambitiones nationales hominum et potest esse, ut olim, lingua supranationalis.

Nostrum nunc in Albarussia est sermone Latino quam saepissime uti. Hoc magis, quod maiores nostri dederunt nobis in hereditatem huius rei exempla maxime admiranda. Olim nos Latine loquentes Europa intellegebat sine ulla difficultate. Faciamus itaque, ut Latina lingua iterum florescat apud nos, qui tot tantaque negotia gerimus cum hominibus aliarum terrarum.

Hisce novissimis temporibus lingua Latina fruitur in Albarussia maiore animadversione quam ante. In scholis superioribus, ubi sermo Latinus ediscitur, augmentari coepta est quantitas horarum docendi. Plures horas academicas habent nostra gymnasia et lycea. Tarnen ego numquam audivi quendam discentium sua sponte Latine loquentem. Huius debilitatis causa partim in eo est, quod non habemus libros, qui res hodiernas tractent in dialogis. Dialogus Latinus est nobis hodie fons vitalis omnis Latinitatis. Singula vocabula, quin etiam quaestiunculae, sine responsis parum conferunt ad rem.


 

1 Владимир Шатон. О вечно живой латыни (<Латинский язык в Беларуси>).Назад


Studia philologica : сб. науч. ст. — Минск : БГУ, 1996. — 93 с.